Latin
ZETETICVM
François Viète, In artem analyticem isagoge 19
Unproofread scanNot analysed yet
ZETETICVM Datâ summâ laterum, &ratione eorumdem inuenire latera. Sit data summa duorum laterum G. &ratio minoris ad majus vt R ad S. Oportet inuenire latera. Latus minus esto A. Ergo latus majus erit G–A. Quare est A ad G-A vt R ad S. Quo analogismo resoluto S in A aequabitur R in G, –R in A. Et factâ secundum artem translatione, S in A –R in A aequabitur R in G. Vnde erit vt S– R ad R ita G ad A. Vel, latus majus esto E latus minus erit G–E. Quare vt E ad G–E, ita S ad R. Quo analogismo resoluto R in E aequatur S in G, –S in E. Et factâ secundum artem translatione, S in E, –R in E aequabitur S in G. Vnde erit vt S ––R ad S, ita G Datâ igitur summâ duorum laterum &ratione eorumdem dantur latera. Est enim Vt summa similium duorum laterum ad simile latus maius minusue, ita summa laterum verorum ad latus verum maius minusue. tis G 60. A erit 24. E 36. ZETETICVM IIII. Datis duobus lateribus defficientibus à iusto, vnà cum ratione defectuum inuenire latus iustum. Sint data duo latera deficientia à iusto. primum B. secundum D. data quoque ratio defectus primi ad defectum secundi vt R ad S. Oportet inuenire latus iustum. Defectus primi esto A. Ergo B -A erit latus iustum. Quoniam autem est vt R ad S ita A ad 112 igitur 2 erit defectus secundi, quare D —erit quoque latus iustum, &ideo D –22 aequabitur B —A. Omnia in R. Ergo D in R, –S in A aequabitur B in R, –A in R. Et aequalitate ordinata D in R, =B in R aequabitur R in A, =S in A. Vnde erit R, =S ad R ita D, ad A =B. Vel, defectus secundi esto E. Ergo D –E erit latus iustum. Quoniam autem vt S ad R ita E ad E Igitur Ἔ1 crit defectus primi. Quare B— erit quoque latus iustum, &ideo aequabitur D –E. Omnia in S. Ergo B in S, –R in E aequabitur D in G, –S in E. Et aequalitata ordinatâ D in S, Σ B in S aequabitur R in E, =S in E. Vnde erit vt R =S ad S, ita D ad EΣB. Datis igitur duobus lateribus deficientibus à iusto vnà cum ratione defectuum inuenitur latus iustum. Enimuero est Vt differentia similium defectuum ad similem defectum lateris primi vel secundi, ita differentia laterum deficientium vera (quae &defectuum) ad defectum verum lateris primi vel secundi. Quo defectu congruenter restituto fit latus iustum. si 176 DA RI SA Asit 24 B96.