Latin
4
François Viète, In artem analyticem isagoge 4
Unproofread scanNot analysed yet
Erat nempe Raemundus ipse editus ex gente Rohaniâ, &iam Raemundi &Melusinae proles ad id à quo primùm caeperat reuersa est initium, vix vnquam idcirco interitura, cum sit circuitus verum &verè physicum symbolum perpetuitatis. Sed minùs virtutes tuae interiturae sunt in hac ortus periodici restitutione. Et quemadmodum nostrates suo, quod tunc temporis vsurpabatur idiomate, atauiam tuam dixere Faydam ob venerandum conspectum &raras &singulares animi dotes, sic te poste ritas διᾶν θεάων adgnoscet, &te ποῖνίαν, κύ δνὴν, ac digniore, si quod occurrat, epitheto compellabit. Atquevtinam ei gratae essentvigiliae nostrae, quò eas tibi tuaeque carissimae sorori Franciscae Rohaniae Nemausensi &Iuliodunensi ducissae, vt debentur, accepto ferret. Nam quae in infelicissimis temporibus beneficia in me contulistis infinita sunt. Quid enim memorem vos ex grassatorum vinculis &faucibus Orci eripuisse me, ac denique vestrâ sollicitudine &munificentiâ toties adiuuisse, quoties aerumnae meae &infortunia vos monuerunt? Omninò vitam, aut, si quid mihi vitâ carius est, vobis omnem debeo, tibi autem, ô diua Melusinis, om ne presertim Mathematices studium, ad quod me excitauit tum tuus in eam amor, tum summa artis illius, quam tenes, peritia, immò verò nunquam satis admiranda in tuo támque regii &nobilis generis sexu Encyclopaedia. Colendissima Princeps, quae noua sunt solent à principio proponi rudia &informia, succe dentibus deinde seculis expolienda &perficienda. Ecce ars quam profero noua est, aut demum ita vetusta, &à barbaris defaedata &conspurcata, vt nouam omninò formam ei inducere, &ablegatis omnibus suis pseudo-categorematis, ne quid suae spurcitiei retineret, &veternum redoleret, excogitare necesse habuerim, &emittere noua vocabula, quibus cùm parum hactenùs sint adsue factae aures, vix accidet, vt vel abipso limine non deterreantur multi &offendantur. At sub suâ, quam predicabant, &magnam artem vocabant, Algebra vel Almucabalam, incomparandum latere aurum omnes adgnoscebant Mathematici, inueniebant verò minimè.