Latin
5
François Viète, In artem analyticem isagoge 5
Unproofread scanNot analysed yet
Vouebant Hecatombas, &sacra Musis parabant &Apollini, si quis vnum vel alterum problema extulisset, ex talium ordine qualium decadas &eicadas vltrò exhibemus, vt est ars nostra mathematum omnium inuentrix certissima. Re verò nunc consequutâ, damnabuntur hi quoque votis? Fas enim mihi sit non iam merces meas, sed tuas, tuóque beneficio comparatas &reparatas parcè commendare, &desiderium meum testari, vt tui numinis felicitati, si qua eo nomine debeatur gloria, non praeripiatur. Non enim, vt in aliis disciplinis, sic in Mathematicis libera cuiusque censura est, liberûmque iudicium. Hîc radio agitur &puluere, nec prosunt Rhetorum persuasiones, vel aduocatorum patrocinia. Metallum quod effero, auri speciem refert quod tandiu desiderarunt. Aut chymicum aurum illud est &ementitum, aut fossile &probum. Si chymicum est, euanescat sanè in fumum vel regali cemento. Sin fossile est, vt sanè est (neque enim sum ρυσεόκαγος) de dolo autem aduersus eos non ago, qui nullo non proposito laboris solatio ad illud eruendum ex ante inaccessis, &draconum flammivomûm, aliorumque noxiorum serpentum &exitialium vigili custodiâ interdictis fodinis allexerunt, iure expecto &postulo, vt saltem suam, quam laudo, non defugiant auctoritatem aduersus calumniantium hominum &laudis alienae obtrectatorum inscitiam, vel proteruiam. Ergo, mea Princeps, tuum opus carum habeto, &tuâ beatitate ei benedicito, relatâ omni ad supremum numinum Numen, quòd religiosissimè colis ἐν ψυχῇ καὶ ἀληθεία, laudum omnium laude &gloriâ. E paludibus insularum Montanarum carissimae sororis tuae, Anno Christianissimi &Augustissimi regis nostri HENRICI IIII. perduellionum &χριστορτόνων vltoris acerrimi &iustissimi, secundo. σα& Iis