Latin
PROPOSITIO VI
François Viète, In artem analyticem isagoge 68
Unproofread scanNot analysed yet
Dato igitur triangulo rectangulo ABC, inuentum est aliud triangulum rectangulum majus &aequè altum, vt quod fit sub AE differentiâ basium, &CH differentiâ hypotenusarum aequale sit ei quòd fit sub AD HE, dato recti-lineo, vel ei aequali. Quod faciendum fuit. Atque hinc etiam manisesta fit inuentio duarum mediarum continuè proportionalium inter datas. Ostensum enim est in Poristicis. Quadratum quartae maioris inter extremas tantùm differre à quadrato primae quantum differt quadratum compositae ex quarta &duplo secundae à quadrato compositae ex primâ &duplo tertiae. Itaque si constituantur duo triangula rectangula, vnum cuius basis sit aequalis primae minori inter extremas, hypotenusa quartae. Alterum cuius basis sit aequalis compositae ex prima &tertiae duplo, hypotenusa verò compositae ex quartâ &secundae duplo. Erunt ea triangula aequè alta. Opus igitur mesographicum eò reducitur, vt constructo triangulo cuius basis aequalis sit primae, hypotenusa quartae, quaerendum sit aliud triangulum aequalis altitudinis, cuius basis aequalis sit compositae ex prima &duplo tertiae, hypotenusa verò aequalis compositae ex quartâ &duplo tertiae. Quod quidem triangulum quęrendum licebit inuenire per hanc propositionem, quoniam excessus hypotenusarum est dupla secunda, basium dupla tertia. Quodque fit sub iis excessibus aequale est facto quadruplo sub primâ &quartâ. Itaque data ea omnia sunt quae lex propositionis requirit.