Latin
PROPOSITIO VII
François Viète, In artem analyticem isagoge 68-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VII. Datâ è tribus propositis lineis rectis proportionalibus primâ, &eâ cuius quadratum aequale sit ei quo differt quadratum compositae ex secundâ &tertiâ à quadrato compositae ex secundâ &primâ, Inuenire secundam &tertiam proportionales. Sit data è tribus propositis lineis rectis proportionalibus prima AB, &data quoque recta BC, cuius quadratum aequale sit ei quo differt quadratum compositae ex secundâ &tertiâ à quadrato compositae ex secundâ &primâ. Oportet inuenire secundam &tertiam proportionales. Inclinentur ad rectos angulos AB BC, &connectatur CA, quâ sectâ bifariàm in D, centro D interuallo DA vel DC describatur circulus, productáque BA indefinitè, educatur à puncto C recta secans BA productam in E, circumferentiam verò in F, ita vt FE sit aequalis ipsi AB, ab A vero cadat ipsi BC parallela secans CE in G. Dico EA esse secundam, &EG tertiam quaesitas. Subtendatur enim AF, &ipsa AG porrigatur ad circumferentiam in H. Ergo triangula GCH GEA aequalium sunt laterum &angulorum. Sunt enim aequales anguli acuti AEF HCG, recti autem AFE GHC, latera verò CH FE aequalia sunt. Itaque EA CG quoque E sunt aequales. Est autem vt BA ad AE ita CG id est AE ad GE. Ergo sunt proportionales tres BA, AE seu CG, &GE. Ipsa autem BE composita est ex BA AE primâ &secundâ. Ipsa verò CE composita ex CG GE secundâ &tertiâ. Quadratum denique ex CE differt à quadrato ex BE per quadratum ex CB. Datâ itaque AB primâ trium proportionalium &rectâ EBC, cuius quadratum aequale est ei quo differt quadratum ex EC composita ex secundâ &tertiâ à quadrato ex EB compositâ ex primâ &secundâ, Inuentae sunt EA, seu GC, &EG secundae &tertiae proportionales. Quod faciendum fuit. EeAtque hinc licet compendiosè Describere quatuor lineas rectas continuè proportionales, quarum extremae sint in ratione duplâ. Ostensum est enim in Poristicis, Quòd si fuerint tres lineae rectae proportionales, quadratum autem compositae ex secundâ &tertiâ differat à quadrato compositae ex secundâ &prima per triplum primae quadratum, Quae dupla est ad primam, erit eâ in serie quarta continuè proportionalis. Itaque adsumptâ quacumque primâ &eâ quae potest quadrato triplum ipsius primae, inuenientur secunda &tertia. Quâ in serie dupla ad primam erit quarta.