Latin
ARTEM ANALYTICEM
François Viète, In artem analyticem isagoge 7
Unproofread scanNot analysed yet
Si aequalia aequalibus auferantur, residua esse aequalia. Si aequalia per aequalia multiplicentur, facta esse aequalia. Si aequalia per aequalia diuidantur, orta esse aequalia. Si quae sint proportionalia directè, esse proportionalia inuersè &alternè. 8 Si proportionalia similia proportionalibus similibus addantur, tota esse proportionalia. Si proportionalia similia proportionalibus similibus auferantur, residua esse proportionalia. 10 Si proportionalia per proportionalia multiplicentur, facta esse proportionalia. 11 Si proportionalia per proportionalia diuidantur, orta esse proportionalia. 12 A communi multiplicatore vel diuisore aequalitatem non immutari, vel rationem. Facta sub singulis segmentis aequari facto sub tota. 14 Facta continuè sub magnitudinibus, vel ex ijs continuè orta, esse aequalia quocumque magnitudinum ordine ductio vel adplicatio fiat. Κύριον autem aequalitatum &proportionum symbolum, omnisque in Analysibus momenti est. 15 Si fuerint tres quatuorve magnitudines, quod autem fit sub extremis terminis aequale est ei quod fit à medio in se, vel sub mediis, sunt proportionales. Et è conuerso, 16 Si fuerint tres quatuorve magnitudines, &sit vt prima ad secundam, ita secunda illa, vel tertia quaepiam ad aliam, erit quod fit sub extremis terminis aequale ei quod fit sub mediis. Itaque proportio potest dici constitutio aequalitatis. Aequalitas, resolutio proportionis. De lege homogeneorum, &gradibus ac generibus magnitudinum comparatarum.