Latin
ARTEM ANALYTICEM
François Viète, In artem analyticem isagoge 6
Unproofread scanNot analysed yet
ARTEM ANALYTICEM LSAGOGE. De Definitione &Partitione Analyseos, &de ijs quae iuuant Zeteticem. CAPVT I. ST veritatis inquirendae via quaedam in Mathematicis, quam Plato primus inuenisse dicitur, à Theone nominata Analysis, &ab eodem definita, AdsumIptio quaesiti tanquam concessi per consequentia ad verum concessum. contra Synthesis, Adsumptio concessi per consequentia ad quaesiti finem comprehensionem. Et quanquam veteres duplicem tantum proposuerunt Analysim ζητητικὴν καὶ ποριστικὴν, ad quas definitio Theonis maximè pertinet, constitui tamen etiam tertiam speciem, quae dicatur ῥηακὴ ἡ ἐξηγητικὴ, consentaneum est, vt sit Zetetice quâ inuenitur aequalitas proportioue magnitudinis de quâ quaeritur, cum ijs quae data sunt. Poristice, quâ de aequalitate vel proportione ordinati Theorematis veritas examinatur. Exegetice, quâ ex ordinata aequalitate vel proportione ipsa de qua quatanur exhibetur magnitudo. Atque adeò tota ars Analytice triplex illud sibi vendicans officium definia tur, Doctrina bene inueniendi in Mathematicis. Ac quod ad Zeteticem quidem attinet, instituitur arte logicam per syllogismos &enthymemata, quorum firmamenta sunt ea ipsa quibus aequalitates &proportiones concluduntur symbola, tam ex communibus deriuanda notionibus, quam ordinandis vi ipsius Analyseos theorematis. Forma autem Zetesim ineundi ex arte propriam est, non iam in numeris suam logicam exercente, quae fuit oscitantia veterum Analystarum, sed per logisticem sub specio nouiter inducendam, feliciorem multò &potiorem numerosâ ad comparandum inter se magnitudines, propositâ, primùm homo geneorum lege, &inde constitutâ, vt sit, solemni magnitudinum ex genere ad genus vi suâ proportionaliter adscendentium vel descendentium serie seu scalâ, quâ gradus earundem &genera in comparationibus designentur ac distinguantur De Symbolis aequalitatum &proportionum. CAPVT II. SYmbola aequalitatum &proportionum notiora quae habentur in Elementis adsumit SAnalytice vt demonstrata, qualia sunt ferè, Totum suis partibus aequari. Quae eidem aequantur, inter se esse aequalia. Si aequalia aequalibus addantur, tota esse aequalia.