Latin
ZETETICVM
François Viète, Zeteticorum libri quinque 13-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quare Z in A planum aequabitur adgregato Cuborum à mediis. Si autem à Cubo adgregati laterum subducatur adgregatum Cuborum, quod relinquitur aequale est solido triplo ex summâ laterum in rectangulum sub lateribus, vt adparet ex Genesi Cubi aduobus lateribus. Quare D Cubus Z in A planum aequabitur G in A planum 3. Quâ aequalitate cubus ordinatâ aequabitur A plano. Dato autem rectangulo sub lateribus &differentiâ dantur latera. Dato igitur adgregato extremarum &adgregato mediarum in serie quatuor continuè proportionalium, inueniuntur proportionales. Enimuerò Et vt adgregatum extremarum, plus triplo adgregati mediarum. Ad adgregatum mediarum, ita Quadratum adgregati mediarum ad rectangulum sub mediis vel extremis. Sit z 9. G 6. A planum IN. sit 8 rectangulum sub extremis 1 &8 vel mediis 2 &4. Quod si ex adgregato extremarum &rectangulo inquireretur de adgregato mediarum, vt si innotesceret A planum esse B planum, at de G esset quaestio. Sit illa A. Ita procederet aequalitas A Cubus –B plano ter in A aequatur B plano in Z. Id est Cubus adgregati extremarum, minùs solido triplo ex eodem adgregato in rectangulum sub extremis vel mediis, aequatur solido adgregato extremarum, &rectangulo sub mediis vel extremis. Quod adnotasse fuit oportunum. (άbγ θέρα,γ 6λγ