Latin
ZETETICVM
François Viète, Zeteticorum libri quinque 2-11
Unproofread scanNot analysed yet
ZETETICVM. XVI. Rursus quoque Dato adgregato extremarum &adgregato mediarum in serie quatuor continuè proportionalium, inuenire continuè proportionales. Et istud esse, Dato adgregato laterum &adgregato Cuborum inuenire latera, euidens fiet per processum. Sit igitur data Z summa extremarum, &G summa mediarum in serie quatuor continuè proportionalium. Oportet inuenire continuè proportionales. Rectangulum sub mediis vel extremis est A planum. Et verò mediae maioris Cubus aequatur solido ab extrema maiore in rectangulum sub extremis. Et mediae minoris Cubus, solido ab extrema minore in rectangulum sub extremis.