Latin
ZETETICVM
François Viète, Zeteticorum libri quinque 8
Unproofread scanNot analysed yet
ZETETICVM X. Dato plano, quod constat tum Rectangulo sub lateribus tum quadratis singulorum laterum, datóque è lateribus vno, inuenire latus reliquum. Sit datum B planum, constans Rectangulo sub lateribus &quadratis singulorum laterum, &praeterea sit datum D, vnum ex illis lateribus. Oportet inuenire latus reliquum. Latus de quo quaeritur adiectum lateri dimidio dato esto A. Latus igitur iustum de quo quaeritur erit A, minùs D 1/2. Et eius quadratum est A quadratum, minùs D in A, plùs D quadrato –. Quadratum vero dati est D quadratum, quae duo quadrata addita rectangulo sub lateribus aequantur B plano, secundum ea quae proponuntur. Rectangulum autem sub lateribus est D in A, minûs D quadrato ¼. Quare A quadratum, plùs D quadrato aequabitur B plano, &ordinando, A quadratum aequabitur B plano, minùs D quadrato Dato igitur plano, quod constat tum Rectangulo sub lateribus tum quadratis singulorum laterum, datóque è lateribus vno inuenitur latus reliquum. Enimuero planum constans Rectangulo sub lateribus &quadratis singulorum laterum multatum dodrante quadrati lateris dati. Aequale est quadrato lateris compositi ex quaesito latere &dimidio dati. Sit B planum 124. D 2. A IN IQ. aeq. 121. Itaque l. 121–1 est latus quaesitum. velsit B planum 124 DIO AIN IQ aequatur 49. Itaque l. 49–5 est latus quaesitum.