Latin
ZETETICVM XI
François Viète, Zeteticorum libri quinque 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
ZETETICVM XI. Dato plano quod constat tum Rectangulo sub lateribus tum quadraris singulorum laterum datâque laterum illorum summâ discernere latera. Sit datum B planum, constans Rectangulo sub lateribus, &quadratis singulorum laterum, &praeterea sit data G, summa illorum laterum. Oportet discernere latera. Rectangulum sub lateribus esto A planum. Quoniam igitur quadratum summae laterum aequatur quadratis singulorum laterum plùs duplo rectangulo, Consequenter G quadratum aequabitur B plano, plùs A plano, Et ordinando, G quadratum, minùs B plano aequabitur A plano. Datâ autem summâ laterum, &rectangulo sub lateribus dantur latera. Dato igitur plano, quod constat tum Rectangulo sub lateribus tum quadratis singulorum laterum, ac insuper datâ laterum illorum summa, discernuntur latera. Enimuero quadratum summae multatum composito illo plano relinquit rectangulum sub lateribus. Sit B planum 124. G 12. A planum sit 20. Itaque quadratum differentiae laterum erit 64. &ideo 12– l. 64 sit duplum lateris maioris. Et 12–1. 64 duplum lateris minoris. ZETETICVM XII. Dato plano quod constat tum rectangulo sub lateribus tum quadratis singulorum laterum daróque rectangulo illo discernuntur latera. Enimuero compositum illud planum adiectum Rectangulo aequabitur quadrato summae laterum. Per illud ipsum quod superiore Zetetico inuentum est &ordinatum. Sit 124 planum constans rectangulo sub lateribus &quadratis singulorum laterum. Rectangulum autem ipsum 20. Summa laterum IN, IQ aequatur 144 a quo dum demetur quadruplum ipsius 20 relinquetur. 64 quadratum differentiae. Itaque l. 144–l. 64 sit duplum lateris maioris. l. 144 —l. 64 duplum lateris minoris. ZETETICVM XIII. Dato adgregato quadratorum, &differentiâ eorumdem inuenire latera. Sit datum adgregatum quadratorum D planum, &differentia eorumdem, B planum. Oportet inuenire latera. Duplum igitur quadratum maioris erit D planum, plùs B plano. Iuxta doctrinam in lateribus iam ordinatum. Dato autem duplo datur simplum, &datis quadratis dantur quadratorum latera. Neque vero nouâ opus est ordinatione quando quae de lateribus adnotantur ad alias quascumque simplices magnitudines trahi posse vix exemplificandum fuit. Sit D planum 104, B planum 96, latus maius IN, IQ aequatur 100. Sit latus minus IN, 1Q aequatur 4.