Latin
15 to 24
Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio 15-24
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit aliquando dies, quod satis constat, quo focus eius multis horis non concaluisset, sumptu ad emendum obsonium deficiente. Vacuus erat fiscus: thesauris implebantur domus privatorum: ac ex peculatu coemptis villis et sacerdotiis illustres per publicam calamitatem habebantur. videres satellitio stipatos, magnisque deductos comitatibus, splendorem ex furtis et rapinis contractum per ora populi circumferre. Quid dicam aut de nuntinatione magistratuum, aut per quas sordes promoverentur ad Episcopatus improbi, indocti, fungi, et probris contaminati homines? Si quem fama erat virtute atque probitate aliis antecellere, aut in quo eluceret vis animi atque ingenii; huic interclusus erat omnis aditus ad honores aulamque Principis: quod ignavis et consceleratis hominibus aliena virtus formidolosa esse videatur. Scio equidem quosdam viros strenuos, qui laude militari diu floruerant, quia paulo liberius, quam flagitiosorum aures patiuntur, de iniquitate suorum temporum quaesti, et in istiusmodi harpyas pestem publicam invecti essent; alios veneno clam fuisse sublatos, alios immissis percussoribus, in eorum ipsorum cubiculis, per insidias oppressos et interemptos. Sed homines nefarii non coepere voluptatem ex tanto scelere diuturnam: nec diu potiti sunt fructu rapinarum: omnes una occidione occiderunt; quum hosti potentissimo per summam opportunitatem in Hungariam irruenti ipsi quidem improvisi imparatique, nec ducibus idoneis, nec milite, tumultuantes trepidique coacti fuissent occurere. Haec labes in reliquos Hungaros propagata nunquam extirpari potuit: ac nescio equidem, an unquam extirpabitur. Nam vulgus hominum facillime absque exemplo in vitia delabitur: quae ubi tenacius haeserunt, sane difficulter, aut raro admodum reciduntur. Sic Hungariam illam, quam paucis ante annis vidimus opulentam et florentem, nunc vero citra lachrymas non possumus intueri, exagitatam seditionibus, vexatam domestico latrocinio, bellorum tempestatibus quassatam et collabentem, aegreque trahentem spiritum, vix in suis ruinis insistere. Haec tametsi commemorare non potui sine magno meo dolore, partim quod in ammissione Hungariae gravissimum vulnus Reipublicae Christianae inflictum sit, adeo quidem, ut altero pene oculo esse orbata videatur, partim quod adhuc ea integra, et postea rebus eius inclinatis, non postremam ipsius partem multos per annos curaverim, susceptis aditisque pro illius regni salute magnis laboribus atque periculis; tamen arbitratus sum, fore salubre vobis et frugiferum ad conservandum praesentem statum vestrae Reipublicae cognoscere; et quibus artibus Regnum illud adversus omnem vim externam, fortunaeque minas et impetus, per multas aetates firmum inconcussumque steterit et per quas deinde contaminationes brevi corruerit.