Latin
25 to 33
Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio 25-33
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil tam erudire dicitur etiam viles et rudes animos ad vitandos errorum lapsus: nihil iis, qui rebus publicis praesident, ad retinenda pacis otia tam esse conducibile: nihil quemcunque civium ordinem ad vitam recte sapienterque delegendam aeque instruere; atque alienorum peccatorum cognitio, si propius, et non quasi per transennam inspiciantur. Volciani, gens Hispaniae, petentibus Romanis eorum societatem, Sagunto iam expugnato ab Hannibale, quum socii essent populi Romani, ac nihilominus ab iis deferti, ac hosti proditi, responderunt; ibi quaerant Romani socios, ubi Saguntina clades ignota est. Nam quis sanae mentis amicitiam cum iis ineat, qui obliti foederum ac omnis divini iuris et humani, infideles in amicos sint? Et Xantippo Lacedaemonio Carthaginensium error patefecit iter ad gloriam: quippe cum saepe inscitia Imperatorum caesi essent eorum exercitus a M. Regulo consule; ipse commutata ratione belli gerendi vicit Romanos: quod si Carthaginensium errorem sequutus fuisset, in easdem sese plagas praecipitavisset. Bruta quoque tametsi ratione privata sunt, tamen alieno malo sibi cavent. Nullis verberibus iumentum adiges, ut per easdem angustias transeat, ubi vidit aliud prolapsum in coeno volutari, Nimirum feliciter is sapit (ut proverbio dicitur) qui alieno malo sapit. Si autem in exponendis morbis Hungariae gubernationis, quemadmodum nobilissimum Regnum virtute fundatum, constantia stabilitum, amplificatum industria, dum perditi mores nulla remedia patiuntur, eversum est, quibusdam prolixior visus fuero; hi velim sciant, hoc a me consulto esse factum, ut qui aut in Republica quacunque ratione versantur, aut domi militiaeve magistratus gerunt, habeant tanquam in brevi tabella depictum, quod vel fugere vel sequi, sibique ac suae Reipublicae sumere possint. Atqui non sum nescius, viri optimates, quanta rerum domesticarum et externarum experientia: quapropter non dubito, haec fere omnia, quae hactenus dixi, et quae deinceps dicturus sum, vestrum aliis esse cognita, aliis etiam cogitata: tamen haud existimo arroganter me, aut temere facere.