Latin
Incipit Narratio Praefationis Fili sem.
Fredegarius, Chronica 2.6
Not analysed yet
Noe sunt 72. Omnium autem filiorum habitatio est a Bactris usque Rinocoriris, quae dividit Syriam et Aegyptum et Rubrum mare ab ore Arsinoes, quae est Indiae. Haec sunt antem quae sunt factae ex his gentes: Hebrei, qui Iudaei, Persae, Medi, Paenes, Arriani, Assirii, Indii, Magardi, Parti, Germani, Helimei, Cessei, Arabes primi, Cedrosiae, Scitae, Arabes ultra, sapientes qui dicuntur Gymnosofistae, nudi sapientes, Habitatio autem eorum usque Rinochorusa et Cylicia. Qui autem eorum noverunt litteras hii sunt: Iudaei, Persae, Medi, Chaldaei, Indi, Assirii. Est autem babetatio eorum, id est filiorum Sem, in longum quidem ab India usque RinochoruraP, lata autem a Persidae et Bactris usque Indiam . Vocabula autem eorum haec sunt: Persis, Bactrianae, Hyrcaniae, Babilonia, Cordulia, Assiria, Mesopotamia, Arabia vetus, Alimadas, India, Arabia eudemon, Coelesyria, Commagena et Finicia, quae est filiorum Sem. Gentes autem quae linguas suas habent haec sunt: Hebrei, qui et Iudaei, Assirii, Chaldaei, Persae, Modi, Arabes, Madiani, Adiabeneci, Tadenici ,Alamorsyni, Sarracleni, Magi, Caspii, Albani, Indi, Etiophis, Aegyptii, Labies, Cetthei ,Cananei, Ferezei, Euei, Amorrei, Gergessei, Gebraei, Idomei, Samaritae, Foenices, Syri, Caelices Tarsensis, Cappadoces, Armoenii, Hibeni, Librani, Scitae, Solchi, Sanni, Bosforani, Asiani, Hisauriensis, Lycaonis, Pysidae, Galatae, Paflagonis, Frigis, Achaia, Thessali, Macedonis, Traces, Misi, Bessi, Dardani, Sarmatae, Germani, Pannonii, Peones, Norici, Dalmatae, Romani, qui et Latini, Lygires, Galli, qui et Celtae, Aquitani, Bruttanni, Hispani, qui et Terreni, Mauri, Baccuates et Massennas, Getuli, Afri, qui et Barbaris, Machizei, Caramantes, qui et Marmaredae, qui usque Aethiopiam extendunt.