Latin
Incipit Narratio Praefationis Fili sem.
Fredegarius, Chronica 2.7
Not analysed yet
Necessarium autem putavi, ut inhabitationes gentium et cognominationes declarari. Incipiam autem ab oriente. Persarum et Medorum inhabitatores Parti et vicinae gentes Pacis usque Siriam Coele. Arabum inbabitatorum Arabes eudemones, hoc enim nomine appellantur Arabia eudemones. Chaldeorum inhabitatores Mesopotamini. Madianensium inhabitatores Cynedocolpitae et Trocoditae et Ictiofagi. Grecorum autem gentes vocabula quinque: Ionas, Arcades, Beoti, Aeoli, Lacones. Horum inhabitatores fuerunt Pontici, Bitini, Troes, Asyani, Cari, Legii, Pamphyli, Cyrenei et insulae plures, id est Cyclades quidem 11, quae Mirti pelagum continent. Haec sunt autem nomina eorum: Andrum, Tenuem, Theo, Naxus, Geos, Gyarus, Syfnus, Ranea, Cyrnos, Maraton. Sunt autem et aliae insules maiores 12, quae etiam civitatis habent plurimas, quae dicuntur Hispotes, in quibus habitaverunt Greci. Haec sunt autem nomina eorum: Euboea, Cretae, Sicylia, Cyprus, Cons, Samus, Chodus, Cyus, Tapsus, Lemnus, Lesbus, Samotraces. Est autem a Boetia Eoboea, sicuti ab Ione Ionides civitates 16 haec: Ladiomena, Mitilenae, Focea, Prieni, Erit, Samus, Theos, Colofon, Tius, Efisus, Zamirna, Perintus, Byzancium, Colcedon, Pontus et Amisos liber. Romanorum, qui et Cithiensium, gentes et inhabitationes haec sunt: Tuschi, Emeliensis, Picens, Campani, Apoliensis, Lucani. Aforum gentes et inhabitatores haec sunt: Lepdini, Cyti, Numidae, Nasomon, Hes, Sei.