Latin
Incipit Narratio Praefationis Fili sem.
Fredegarius, Chronica 2.9
Not analysed yet
Incipiam ergo dicere de gentibus ab oriente. Adiabenichi et Tadeni contra Arabiam ,Saraceni, Saraceni alii et Adenus contra Arabiam, Albani contra Figias Caspias, Madianitae maiores, quod expugnavit Moyses, inter Mesopotamiam et mare Rubrum; minor autem Madiamest contra mare Rubrum iuxta Aegyptum, ubi regnavit Ragohel, socer Moysi, qui et Getthor. Contra Cappadoces a parte dextera Armeni, Hiberi, Birranae, Scitae, Colchi, Bosforani, Sani, qui appellantur Sannices, usque Pontum extendentes, ubi est accessus Absarus et Sebastobolis et Yesillime, quod est portus, et Pasius flumen: usque Trapezonto extenduntur haec gentes.