Latin
Incipit Narratio Praefationis Fili sem.
Fredegarius, Chronica 2.8
Not analysed yet
Insulae autem haec sunt, quae habentes civitates: Sardinia, Corsica, Girda, quae et Benigga, Cercina, Galata. Maurorum autem gentes inhabitationes haec sunt: Musulani, Tingitani, Caesariensis. Hispaniorum autem gentes et inhabitationis haec sunt: Tyranni, et Turrenorum, qui et Terraconensis, Lysitani, Betici, Autriconi, Vaseones, Gallici, qui et Astures. Insulae autem quae pertinent ad Spaniam Terraconensem tres sunt, qui et appellantur Valliriacae. Habent autem civitates quinque has: Eboso, Palmae, Pollentia, quae dicetur Maiorica, Thomenae, Magonae, quae appellatur Minorica. Earum inhabitatores fuerunt Cananei fugientes a facie Hiesu, fili Nave; nam et a Sidona qui condederunt et ipse Kananei Sidonii; et qui Pannia condederunt et ipsi Kananei. Gadis autem Iebussaei condiderunt, et ipse similiter profugi. Gallorum autem Narbonensium gentes et inhabitationes : Amaxobi, Greco –Sarmatae. Et hos autem necessarium fuit declarare tibi, ne ignotarum gentium vocabula et gentes et manifesta flumina ignorares.