Latin
Incpt. Capetolares Cronece Gyronimi Scarpsum.
Fredegarius, Chronica 5.11
Not analysed yet
Post Salomonem Roboam ann. 17. Post mortem Salomonis, sedicione orta in gente Iudaea et regno befaria devisio, in Samaria decem tribus regnavit Geroboam. Latinorum Alba Silvius regnavit ann. 39. Roboam, filius Salomonis, regn. Hierusolimis duobus tribus tantum, quae vocantur Iudaeorum, quia ex Iuda stirpe discenderunt, unde et universa gens illa nomen Iudaeorum est. Post quem Abia ann. 8. Post quem Asa ann. 41. Latinorum Aegyptius Silvius ann. 23. Latinorum octavos Capis Silvius ann. 26. Aebreorum Iuda Iosafat ann. 25. Prophetabant in Aebreis tunc Abdias, Hienozias, Michias. Latinorum nonus Carpentus Silvius ann. 13. Aebreorum Iuda ann. 8. Post quem Ocozias ann. 1. Post quem Godolias mater ann. 7. Post quem Ioas ann. 40. Latinorum tunc post Carpento Tiberius ann. 8. Post 11. Agrippa Silvius ann. 40. Iuiadę apud Aebreos insignissimus pontifex erat, qui solus post Moysen vixit ann. 1301. Aebreorum Iuda Amissias ann. 29. Aebreorum Israel Ioas in tempore Ioram. Ipse fuit septemus in Iuda, regnavit ann. 8. In cuius tempore prophetabat Helias. In tempore Ioas Helisaeus moritur. Zacharias propheta a Ioas regi interficetur. Aebreorum Iuda Amessias regnavit annis 29.