Latin
Incpt. Capetolares Cronece Gyronimi Scarpsum.
Fredegarius, Chronica 5.10
Not analysed yet
Cartago in tempore Salomonis a Lacedaemonies in Africa condita est a rege Cestrato et alias urbis plurimas. Nam et Cartago a Arcedone Tyro, ut vero aliae, a Dido, filia eius, ann. 144. expleta fuisse refertur. Colleguntur autem omni tempus a Moysin et egressus Israel; secundum tercium librum Regnorum usque ad Salomonen) et aedificationem templi conpotantur ann. 480. A diluvio usque ad Moysen ann. 1447 S. Ab Adam usque ad diluvium anni 2242. Semul omnes anni 4149 ab Adam usque ad Salomonem . Aebreorum sacerdus Sadoc tunc fuit.