Latin
Incpt. Capetolares Cronece Gyronimi Scarpsum.
Fredegarius, Chronica 5.27
Not analysed yet
Inicium consolum Romanorum. Armodius Aoidius et Aristogedus Inparcum regem interficerunt, et Lena meretris, amica eorum, cum tormentis quogeretur, ut socius proderit, linguam suam morsibus amputavit. Pulsis Urbe regibus, adtenuatum est valde Roman um imperium. Romanorum rege 7 a Romolo usque a Tarquinio Superbo emperaverunt ann. 244. Romae post exactis reg. inicium consolis a Bruto esse coeperunt . Deinde tribuni plebis ac dictatoris et rursum consolis rem publicam tenuerunt per ann. ferme quadrignentus sexagenta quattuor. Censo Romae agitato, inventa hominum 120 milia. Lapis tunc in Aevis fluvio de caelo ruit. Persarum septemus Artabanus regn. 8; Artaxersis ann. 40. Ann. ab Urbe condita ann. 302. tribuni plebis Romae stricti, consolibus eiectis. Niaemias tunc Aebreos menister vinarius, consenciente dom, suo, vecesimo eiusdem regn. annus de Babillonem venit et murus Hierusolimis struxit. Romam dinuo consolis creati sunt. Si quaesieris de ebdomades septuaginta, quae in libro Danihil scriptae sunt, repperies, eas esse expletas in tempore Nerones imperatores, quae faciunt annos 440. Secundo postea Vespasiani ann. Hierusolim a capitur, ut Danihil profetavit . Ex Atena monte ignis erupit. Temporibus consolum Galli Senonaci Romam incenderunt, excepto Capitulium. Alexander, filins Phyliphy et Olimpiades, nascetur. Romani Gallus superant. Nectenebon regi Aegyptiorum in Aethiopia pulso, Aegypciorum regn. destructum est et in Romana dicione redigetur. Romani Samnitas duobus proeliis et reliquas vicinas gentis superant. Discriptio Romae facta, inventa sunt civium 162 milia hominum.