Latin
Incpt. Capetolares Cronece Gyronimi Scarpsum.
Fredegarius, Chronica 5.28
Not analysed yet
Alexander adversus Illirius et Tregas feliciter demicans, quibus subversis, in Persas arma conruit et, apud Granecum flumen regi ducibusque oppressis, urbem Sardis capit. Romanorum consul Torquatus filium suum, qui plures proelia hostis vicerat, virgis caesum secure percussit. Alexander, capta Tyro, Iudaeam invadit. Post multas pugnas triumphans, Alexandria in Aegypto septemo rigni sui ann. aedificavit et tenit omnia quae coeperat ann. 12. Alexander Ercanus et Mardus coepit. Alexander Aonem, Petram et Indum amnem transgreditur. Bellum aegit Alexander adversus Porum et Taxilem demicavit et vicit. Arpalus fugit in Asiam.