Latin
Incpt. Capetolares Cronece Gyronimi Scarpsum.
Fredegarius, Chronica 5.9
Not analysed yet
Aeneas in Latinis regna. ann. 3 et Frigas in Frigia. Ante Aenea et Friga an̅n̅ v, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus, per quem Latini vocati sunt, et in Aetalia regnaverunt annis circeter 150. Roleta. Scribit Palefatus in incredibilium libro primo, Serenas quoque fuesse meretrices, quae deceperint navigantes. Post Aeneam Ascanis ann. 38. Ascanius, derelicto novercae suae regno, Latinis Albam Longam condedit et Silvium Postumum fratrem suum, Aenei ex Clavinia filium, summa piaetate edocavit. Amazones in illo tempore Aetesi templum incenderunt. Ascanius Iulium filium procreavit, a quo familia Iuliorum orta, et propter aetatem parvuli, quia necdum regendis civebus edoneos erat, Silvium Postumum, fratrem suum, regni reliquit heredem. In illo tempore, mortuo Heli sacerdoti Aebreorum, Samuhel prophetabat; et Saul regnavit ann. 40. In ,illo tempore Silvius Latinorum rex, Aenei filius, a quo omnes Albanorum rege Silviae vocati sunt. Aebreorum rex primus ex tribu Iuda David ann. 40. Aebreorum tunc pontifex Habiatar clarus habitur. Latinis Silvius regnavit ann. 50. Aebreorum, filius David, Salomon regnavit ann. 40. Salomon templum in Hierusolimis aedificare coepit, consummavit eum ann. 7.