Latin
Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.
Fredegarius, Chronica 7.36
Not analysed yet
Franci vero in ipso prilio, resumptis virebus, Burgundiones Veseroncia superatis et ad internitionem perductis, patriam eorum dicione subiciunt. Chlotarius uxorem Chlodemeris nomen Guntiucham uxorem duxit; filiusque eius tres nominibus Theudoaldo, Guntacharium et Chlodoaldo Chlotechildis alebat . Childebertus dolose Arvernus contra Teuderico invasit. Chlotarius et Hildebertus Burgundias adpetunt; sed Teudericus cum eis adgredi noluit. Childebertus et Chlotarius, fugato Godomaro, Burgundias occupant. Theudericus cum exercito Arvernus vastat. Mundericum, qui se parentem regi adsere ret, ren umque deberi dixerit, a satilletibus Theuderici occiditur, fraude deceptus. Res eius fisco subieciuntur.