Latin
7.37 to 7.42
Fredegarius, Chronica 7.37-42
Not analysed yet
Inita pace inter Childeberto et Theuderico, cum sacramento datis obsedibus ,sed caelerius rumpetur. Multi fili senatorum ob hoc servitio subieciuntur. Nepus beati Gregoriae Lingonici urbis episcopi Treverus cuidam barbaro serviens, ingenio Leones quidam ex cocis ipsius episcopi liberatur et reducitur. Chrotechildis regina cum filios Chlodemere, quos alebat, Parisius resedens, eos unico amore diligerit, Childebertus invidiam de eis ductus, Chlotarium suadet, ut interfecerentur. Ex quibus duo, Theudoaldus et Guntharius, Chlothariae manu propria interficiuntur. Chlodoaldus ad clerecatum tundetur, dignamque vitam gerens; ad cuius sepulcrum Dominus virtutes dignatur ostendere. Theudericus filium suum Theudebertum ubi Wisigardem, cuiusdam regis fili am, disponsavit. Theudebertus relinquens Wisicardem, Deotheriam genere Romanam duxit uxorem. Theudericus 23. regni sui anno moritur, regnumque eius Theudebertus adsumpsit. Magnum se atque in omui bonitate praecipuum ostendedit. Deotheria zelans a Theudoberto, filiam suam dolo interfecit. Theudebertus, relecta Deotheria, Wisigardem duxit uxorem. Childebertus et Teudebertus, foedus initum inter se, contra Chlotharium movent exercitum; sed oracionibus Chrotechilde ad limina sancti Martini et divino noto grandinem et infestationem tonitrui et fulgora venientem, separati sunt. Pacem inientes, ad propria sunt sidibus reversi. Post haec Childebertus et Chlotacharius Spanias adpetunt easque partem maxima depopulati sunt. Amalricum regem Barcenona interficiunt. Caesaragusta civetas orationibus et ieiuniis liberatur. Post Amalricum Theoda regnat Spaniis; quo interfecto, Teudegyselus regnum adsumit, qui, dum ad caenam letus sederit, extinctis caereis, a suis occidetur. Cui Aggyla succedit in regnum. Gothi vero iam olim habent vicium, cum rex eis non placeat, ab ipsis interficetur.