Latin
7.66 to 7.67
Fredegarius, Chronica 7.66-67
Not analysed yet
Ipse vero eiusdem mulieris fraude venino perit. Ipsaque postea cum aliquo Langobardo, apud quem Ravennam fugaciter de civitatem Verona, ubi viro occiderat, adgrediebat, pariter in itenere adprehensi et interfecti sunt. Langobardi regem nomen Clip super se eligunt. Prorumpentibus Langobardis in Gallias, Amatus patricius ab ipsis interfecetur, et a Burgundionibus multae ibidem estrages factae sunt. Post Amatum Mummolus patriciatum adsumit.