Latin
Incipit Capetolares Libri Quarti, Quod est Scarpsum de Cronica Gregorii Episcopi Toronaci. in Christi Nomine Fiat.
Fredegarius, Chronica 7.68
Not analysed yet
Inruentebus iterum Langobardis in Galliis, cum quibus Mummolus fortiter demigavit, et usque ad internicionem oppressit, pauci ex eisdem Aetaliam repedantur. Saxones, quos Theudebertus in Aetalia miserat, in Gallies prorumpunt, apud Stuplonem castra ponentes, multae estrages per vicina loca ab ipsis perpetrantur . Qui a Mummolo superantur et in Aetalia fugaciter revertuntur, amissis omnibus que pretaverant. Saxones iterum cum uxores et liberis in Gallies destinant, ut a Sigyberto regi recepti, in loco unde exierunt redirint. Venientes in terreturio Avennico, Mummolus protinus obviam veniens eis, Roda num transire non permittebat. Postea, acceptis muneribus, transire eos permisit. Ad Sigybertum pergentes, in locum unde prius egressi fuerant sunt stabiliti. Postea, defuncto Clip, Langobardorum duces Chamo, Zaban et Rodanus Gallias inruperunt. Quorum obviam Mummolus cum exercito venit et hos tres duces cum eorum exercito usque ad internicionem delivit. In alio anno Mummolus cum exercito Toronus ac Pectavis, iubente Guntramno, de potestate Chilperici abstulit et ad parte Sigyberti restituit. Multi ibidem de exercito Chilperici et ipse Pectavensis sunt gladio trucidati. Taloardus et Nuccio duces Langobardorum per oscula in Sidonense territurio cum exercito sunt ingressi, ad monasterium sanctorum Agauninsium nimia facientes strage. Baccis villa nec procul ab ipso monasterio et duces et eorum exercitus a Wiolico et Teudofredo ducibus Gunthramni sunt interfecti. 40 tantum ex illis fugaciter Aetaliam remeantur.