Latin
Lines 1.301-1.303
Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.301-303
Not analysed yet
AN. DCCXXXIX. Denuo curriculo anni illius mense secundo, praedictum germanum suum cum pluribus ducibus atque comitibus, commoto exercitu, ad partes Provinciae dirigit; Avenionem urbem venientes, Carolus praeproperans peraccessit, cunctamque regionem usque littus maris magni suae dominationi restituit. Fugato duce Mauronto impenetrabilibus, tutissimis rupibus, maritimis munitionibus, praefatus princeps Carolus cuncta sibimet acquisita regna victor regressus est, nullo contra eum rebellante; reversusque in regionem Francorum, aegrotare coepit in villa Verimbrea super Issara fluvio.
AN. DCCXLI. CX. Eo etenim tempore, bis a Roma sede sancti Petri Apostoli beatus papa Gregorius claves venerandi sepulcri, cum vinculis sancti Petri et muneribus magnis et infinitis, legationem, quod antea nullis auditis aut visis temporibus fuit, memorato principi destinavit. Eo pacto patrato, ut a partibus imperatoris recederet, et Romanum consulatum praefato principi Carolo sanciret. Ipse itaque princeps mirifico ac magnifico honore ipsam legationem recepit, munera pretiosa contulit, atque cum magnis praemiis cum suis sodalibus missis Grimonem, abbatem Corbiensis monasterii, et Sigibertum, reclusum basilicae sancti Dionysii martyris, Romam ad limina sancti Petri et sancti Pauli destinavit. Igitur memoratus princeps, consilio optimatum suorum expetito, filiis suis regna dividit. Itaque primogenito suo, Carlomanno nomine. Auster, et Suaviam, quae nunc Alamannia dicitur, atque Thoringiam tradidit. Alterum vero secundum filium, Pippinum nomine, Burgundiae, Neuster et Provinciae praefecit.
Eo anno Pippinus dux, commoto exercitu, cum avunculo suo Childebrando duce et multitudine primatum et agminum satellitum plurimorum ad Burgundiam dirigunt, fines regionum praeoccupant. Interim, quod dici dolor et moeror, sollicitat [Al. suscitat] ruinam. In sole et luna et stellis nova signa apparuerunt, seu et paschalis ordo sacratissimus turbatus fuit. Carolus [Vat. ,Karlus] nempe princeps Parisius basilicam sancti Dyonisii martyris multis muneribus ditavit; veniensque Carisiacum villam palatii super Issaram fluvium, valida febre correptus obiit in pace, cunctis in gyro regnis acquisitis. Rexit autem utraque regna annos quinque et viginti, transiit itaque undecimo Kal. Novembris, sepultusque est Parisius in basilica sancti Dionysii martyris.