Latin
Lines 1.304-1.306
Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.304-306
Not analysed yet
AN. DCCXLII. CXI. Chiltrudis quoque filia ejus, faciente consilio nefario novercae suae; fraudulenter per manus sodalium suorum Rhenum transiit, et ad Odilonem ducem Bagoariae pervenit: ille vero eam ad conjugium copulavit contra voluntatem vel consilium fratrum suorum. Interea rebellantibus Wasconibus in regione Aquitaniae, cum Chunoaldo duce, filio Eudone quondam, Carlomannus atque Pippinus principes germani, congregato exercitu, Ligeris alveum Aurilianis urbe transeunt, Romanos proterunt, usque Beturigas urbem accedunt, suburbana ipsius igne comburunt. Chunoaldum ducem persequentes fugant, cuncta vastantes. Lucca castrum diruunt, atque funditus subvertunt, custodes illius castri capiunt, et inibi victores exsistunt. Praedam sibi dividentes, habitatores ejusdem loci secum captivos duxerunt. Inde reversi circa tempus autumni, eodem anno iterum exercitum admoverunt ultra Rhenum contra Alamannos. Sederuntque castra metati super fluvium Danuvii, in loco nuncupato Usquequo. Habitatores Alamanni se victos videntes, obsides donant, jura promittunt, munera offerunt, et pacem petentes eorum se ditioni submittunt.
AN. DCCXLIII. CXII. Inde reversi anno secundo regni eorum, cognatus eorum Odilo dux Bagoariorum contra ipsos rebellionem excitati: compulsi sunt generalem cum Francis in Bagoaria admovere exercitum. Venientesque super fluvium qui dicitur Lech, sederunt super ripam fluminis uterque exercitus, hinc inde se mutuo videntes usque ad dies quindecim, qui tantumdem provocati irrisionibus gentis illius, indignatione commoti periculo se dederunt per loca deserta et palustria, ubi mos transeundi nullatenus aderat: nocteque irruentes, divisis exercitibus, eos improvisos occupaverunt. Commissoque praelio, praedictus dux Odilo, caeso exercitu suo, vix cum paucis turpiter ultra Igne fluvium fugiendo evasit. His triumphis peractis non sine dispendio multorum, tamen feliciter victores ad propria remeaverunt.
AN. DCCXLIV. CXIII. Evoluto triennio iterum Carlomannus confinium Saxonorum, ipsis rebellantibus, cum exercitu irrupit; ibique captis habitatoribus, qui suo regno affines esse videbantur, absque belli discrimine feliciter acquisivit, et plurimi eorum, Christo duce, baptismi sacramento consecrati fuerunt. Per idem tempus rebellante Theudebaldo, filio Godfredi ducis, Pippinus cum virtute exercitus sui ab obsidione Alpium turpiter expulit fugientem; revocatoque sibi ejusdem loci ducatu, victor ad propria remeavit.