Latin
EIINESTL CODOFREDI BALDINOERI
Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri 22
Unproofread scanNot analysed yet
Adscriptus est tunc etiam Baldingerus huic literariae civitati cum aliis pluribus excellentibus doctrinae laude viris. Quod ille negotium auspicatus est verba faciens de Hippocratico studio medico, summi illius Iani Cornarii secutus exemplum, qui et ipse munus suum Marburgense adierat dictâ oratione, quae sic inscribitur: Hippocrates doctor verus. Atque in illo ornandae scholae nostrae consilio, quaenam tunc quidem Baldingeri partes fuerint, paucis juvat explicare. Nam primum ut arti suae ea prospicerentur, quae ad ipsam cum fructu vel docendam vel exercendam necessaria essent, nihil operae pepercit. Itaque, quo corporis humani per anatomen cognoscendi opportunitas fieret, exstructum est amplissimum theatrum et conquisita cadavera.