Latin
EIINESTL CODOFREDI BALDINOERI
Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri 23
Unproofread scanNot analysed yet
Rei herbariae provisum est spatiosissimo copiosissimoque horto medico. Etiam rerum naturalium quarumvis arte chemica excoquendarum copia facta et comparatum aedificium. Neque rei veterinariae defuit idoneus apparatus aediumque, ubi cadavera secarentur, vasaque et instrumenta conderentur, opportunitas; ut jam omit tam illud parturientium receptaculum, cujus praestantiam nuper explicui, cum Steinii vitam adumbrarem. In quibus rebus vel instituendis vel augendis emendandisque Baldingeri praecipua cognita est et opera et prudentia, sublevata intelligentissimorum collegarum consiliis et beneficio Principis egregie ornata. Neque in ordine medico se continuerunt fausta rebus nostris optimi viri studia, sed latius evagata universam literarum civitatem complexa sunt, nihil enim quidquam earundem a se alienum volebat haberi. Itaque auctor fuit Serenissimo Academiae Rectori, ut huc arcesserentur in reliquis artibus praecipui viri, quo omnium rationibus fieret satis.