Latin
EPICRISIS CVM CONSILIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 110-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS CVM CONSILIO. Sistit hic casus integrum fere catalogum morborum, quibus subinde tenera infantum corpuscula adfici solent; &quum multa notatu digniora momenta in ipso occurrant, quae nos ad meliorem affectuum infantilium curationem perducere possunt; operae fore pretium confido, si ipsis explicandis aliquam operam impendam. 1) nihil dubii est, quin Serenissimus infans naturam paulo sensibiliorem, magnamque sordium acrium &mucosarum copiam ex ipso materno vtero secum in vitam adduxerit. Id quod, praeter varia pathemata, statim a partu infestantia, vomitus &deiectiones alui spontaneae. prurientia cutis exanthemata, aurium defluxiones humidae, motus epileptico-conuulsiui &similia indicant luculentissime. Longe autem magis haec omnia fuerunt adaucta a lacte impuro, quod tenello nutrix iracunda, scorbutica &mensium fluxui, contra lactantium consuetudinem, obnoxia suppeditauit. Nec parum huc contulisse videtur crebrior alimentorum nutrientium oblatio, quae impuris corporibus prae ceteris valde nocet, item nimis tempestiuus cereuisiae, praesertim nocturnus potus, cui melius aqua cum pane similagineo decocta, serum lactis dulce, aut decoctum auenaceum tenuius siue solum, siue cum anisi semine, vel amygdalis excorticatis per triturationem vigoratum substitui potuisset.