Latin
EPICRISIS CVM CONSILIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 111
Unproofread scanNot analysed yet
Quae vero quum neglecta fuerint, nihil mirum est, quod ad lactis in prima regione corruptionem &stagnationem vna cum reliquis causis permultum contulerint; vnde frequentes intestinorum spasmi, inflationes, inquietudines, anxietates &deiectiones foetidae suam mutuata sunt originem. Imo etiam molestus pectoris affectus exinde deriuari poterit, qui sicut a decubitu in latus dextrum paullummodo remittit; ita non obscure indicat, ipsum a maiori intestinorum a flatibus distensione &atonia eius lateris proficisci 2) Quod ad medicamenta a medicis praescripta attinet, singula quidem, dum materiae acri corrigendae ac temperandae, flatibusque discutiendis &motibus blande sedandis dicata sunt, per se laudem merentur; nisi creberrimus &fere nimius illorum vsus iustam aliquam censuram incurreret; maxime quum multa laxantia &clysmata tonum intestinorum non parum debilitasse videantur. Iam vero eo respiciendum erit, vt talia in vsum proponantur remedia, quae alui libertatem feruare, debitumque intestinorum robur restituere apta sunt. Quo fine ego loco syruporum, laxandi scopo hactenus oblatorum suaderem hoc, quod sequitur, medicamentum ad drachmam dimidiam propinandum: Rec. rhabarbari electi vnciam dimidiam, terrae foliatae tartari, salis tartari ana drachmam vnam, aquae scorzonerae vncias tres. Fiat sub leni calore extractio &colatura. Deinde commendarem hanc formulam pulueris, qui pulueris marchion. C. C. phil. praep. succini ana drachmam dimidiam, nitri purif. scrupulum vnum, cort. cascarillae grana X. habet, de quo decem vel duodecim grana in aqua cerasorum nigror. florumque tiliae propinentur. Imo etiam, ad flatus discutiendos, sex vel octo guttae essentiae corticum aurantiorum, cum tinctura tartari &liquore anodyno mixtae dari poterunt: hac tantum adhibita cautela, vt ne sine necessitate crebrius offerantur. Extrinsecus linimentum, ex olei nucistae expressi &axungiae humanae vncia dimidia, bals. Peruviani drachma vna, olei lauendulae, maioranae, caryophyllorum ana guttis XX. compositum, vel solum, vel cum aqua reginae Hungar. dilutum ventri inungere curarem.