Latin
EPICRISIS CVM CONSILIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 112
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus si coniungatur temperatum regimen, sufficiens motus &moderatior ciborum vsus, futurum esse spero vt natura sensim roborata vires, ad dentes e latibulis iuis protrudendos necessarias recipiat, quae prius non redibunt, quam cum motus naturales a spasmis &flatibus primarum viarum debilitari desinent. 3) discere licet, in quam lubrico statu pretiosissima principum salus sit posita. Primo enim plerumque a parentibus tenerioribus nascuntur debiles ac infirmi, &quum omnibus facile morbis debilitas pateat, longe etiam frequentius prae ignobilioribus magnatum proses aegrotat. Accedit dein, quod nutricibus impuris, male moratis vel lasciuis, vel in alto otio viuentibus, tradantur, quae varia corporis &animi vitia vna cum lacte communicant. Nec culpa vacat nimis accuratum regimen, &iusto subtilior sanitatis cura, qua vel minimus vagiendi conatus statim vel alimentis, vel medicamentis debet compesci, &sic natura per se iam infirma non potest non magis magisque debilitari.