Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 124-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Tumores abdominis cum macie infantibus familiares non aliam agnoscunt causam, quam viarum, quae chylum vehunt, a materia viscida obsir ctionem; vnde non solum copiosi flatus, intestinorum canalem diste dendo, abdomen tumidum reddunt; verum etiam, ob denegatum chyli subtilioris ad sanguinem transitum, partes corporis succo alibili defraudatae contabescere incipiunt. Quum itaque in e usmodi adfectibus crusta intestinorum villosa tantum non semper materia crassa &tenaci obsessa, ipsaeque mesenterii glandulae, sicut anatomicae sectiones docent, valde tumidae &infarciae sint; eo omnino curantis dirigenda est intentio, vt expurgata intestinorum colluuie, talia remedia in vsum proponat, quae aliqua humores viscidos attenuandi &resoluendi energia pollent. Id quod, praeter alia deoppilatiua, etiam aethiops mineraulis egregis praestat, vtpote quem D. D. Harris &alii, remediis fere omnibus colliquantibus longissime anteponunt. Sed vt conueniens simul victus ratio accedat, inprimis necesse est.