Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 125
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IX. Puer octennis, a matre ad cachexiam procliui genitus &enntritus, a primo mox ortu ossibus tenerioribus carneque spongiosiori praeditus, valde languidus, facieque tumidus apparuit. Accedente dein ea aetatis periodo, qua alias infantes pedibus insistere solent, terram attingere detrectat, &licet quandoque ingrediendi aliqua potentia pollere videretur, breui tamen iterum adeo dehilitabatur, vt vix pedem mouere posset. Ceterum bene appetens, digerens &egerens insigni ingenii alacritate, &statura supra aetatem magna gaudet, praesertim tamen caput inusitata fere magnitudine quasi inflatum conspicitur, vt naturalis membrorum conuenientia fere penitus sublata videretur. Parentes, qui causam mali incantationi tribuebant, innumeris frustra adhibitis, a me tandem consilium expetebant, quod etiam hac ratione lubens suggerebam. Primo omnium, repurgatis primis viis, talem victus rationem praecipiebam, quae parca, tenuis leniterque exsiccans erat, vt scilicet puerulus in parua quantitate carnes tantum assatas cum pane similagineo comederet, pro potu decocto ex rad. chinae &rasura ligni sassafras cum passulis vteretur, mane in lecto sub decocti calidi vsu leniorisque sudoris exspectatione membra pannis calidis probe fricanda daret, &demum balneum Lauchstadiense per tempus adhiberet, subiunctis post singulos vsus frictionibus, artaumque inunctionibus cum tali spiritu neruino: Rec. aquae reg. Hungar. vnclas duas, saponis Veneti drachmas tres. solutis adde balsami Peruv. idrachmam dimidiam, olei caryophyllorum, lauendulae, maioranae anaguttas XV. Quibus per aliquot menses probe obseruatis eueniebat, vt puer magis magisque pedibus vti disceret.