Latin
CAPVT I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 19
Unproofread scanNot analysed yet
Quando enim infantes, iique praesertim parui ac teneri tantam alimenti molem in ventriculo non satis possunt subigere, haec plerumque in acidum magma facessit; vnde tonus ventriculi &intestinorum destruitur, maximaque sanitatis damna, vt fere sunt inflationes stomachi cardialgicae, pectoris angustiae &similia, in teneram prolem deriuantur. Quam in rem egregia sunt, quae B. ETTMULLERVS in dissertatione, quam voletudinarium infantile inscribit, ex vero protulit: lactis superflua &tantum non coacta infusione matres pueros suos nimis alendo, saepe neSicut enim omnis nimio cant, &dum lactant, mactant. repletio, vt panis adultis, sic lactis recens natis pessima est. §. XVIII. Sic quoque valde peccatur, si cibi varii &saepe incongrui, acidi, acres, salsi, multaeque carnes praeter necessitatem deuorantur; vel si vinum, vt pancraticus mos est, ad roborandum &ploratus componendos, saepius propinatur: siquidem haec lacti admixta, coagulationem inducendo, ventriculum valde infirmant, variosque morbos excludunt. Quo demum pertinet crebrior lactis cum nutricibus mutatio. Sicut enim adulti non aeque bene mutationem potus &cibi ferre possunt; ita hoc simili ratione, longeque magis de sensibilioribus infantum corporibus praedicandum esse, per se liquet. §. XIX. Haec omnia lactationis tembore commissa plerumque etiam in pueros ablactatos redundant, aut certe tum demum temporis vim suam sanitati adversam exserunt; maxime cum neglectis diaetae regulis a teneriori alimento ad crassius, ad carnis esum, variaque incongrua subito transscendunt; vtpote in his omnibus praecipuum morborum puerilium fundamentum residet. CAP. I. De morbis infantum in genere. In prognosi ferenda primo omnium probe tenendum Prognosis esse arbitror, quod infantes, qui non a teneris, delicatis, respectu nacorporeque &animo morbidis parentibus, inprimis maturae &retribus, geniti fuerunt; prae aliis corpore animoque firgiminis.