Latin
CAPVT I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 20
Unproofread scanNot analysed yet
mi vegeti atque robusti esse soleant, nec tam facile damna a rebus externis rependant, neque morbis tam cito implicentur, aut certe impliciti felicius inde euadant. Idem fieri deprehendimus, si bene valentes non adeo bene &delicate in victu ®imine obseruantur, sed tempestiue perferendis mutationibus sensim paullatimque adfuefiunt. Possunt enim consuetudine a teneris ita formari, &quasi indurari, vt ne ab externis iniuriis tam facile laedantur: sicut quam maxime in infantibus rusticorum &ex infima plebe natorum videre licet: vtpote qui neque sanitatis incommoda tam repente sentiunt, neque morbis tam grauiter &tamdiu, quam quidem magnatum delicatuli, laborant. §. XXI. Tum quoque sclendum est, omnes infantum morbos, -&alialicet innumeri sint, faciliorem promittere sanationem, quam rum ciradultorum, si rite illa instituatur. Nam prout tenerrima cumstantiainfantum corpora a rebus aduersis facillime impressionem rum. recipiunt nociuam; ita e contrario a medicamentis &rebus naturae amicis libenter admittunt meliorem, vt ideo tot puerorum funera deplorare non opus esset, nisi saepe Praeter haec, constanmedici ipsi nocendo ista pararent. infantes corpulentiores &spongiotis est obseruationis, item qui lacte copioso vescuntur, siori carne praeditos aut nutricem habent succi plenam &corpulentam, prae aliis frequentius morbis affici, maximeque rachitidi, tussi conuulsiuae &aphthis esse obnoxios; cum contra macilentiores frequentius febribus &inflammationibus pateant CAP. II. De regimine recens natorum, teant. Qui alui sunt fluxilioris, plerumque melius se habent, quam qui sunt adstrictae; &denique, quum conuulsiui membrorum subsultus, epilepsiae &tormina maximam infantum partem vita priuent; scire licet, pessimum esse indicium, si ista maia cum diuturnis vigiliis sint stipata, atque vel diutius durent, vel crebrius reuertantur.