Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 29
Unproofread scanNot analysed yet
Hic tamen in genere notari velim, serio cauendum esse, ne nimis creoro &praeter necessitatem mammas offerant mulierculae, sed omni potius ratione nimis appetentes abstrahant, quia ipsi, quousque bibere debeant, ignorant: alias ista possunt mala suboriri, quae in superiori capite euenire diximus. §. XIV. Saepe incidit, vt lactis temperies variis ex causis corrumpatur: quare ne damna inde impendeant, praecauendum erit. Maxime vero omnium, vt supra diximus, lae a terrore lactantis vitium solet contrahere; vnde, ne statim a terrore mammae offerantur, optimum terroris noxam auertendi praesidium est. Idem scire licet de iracundia: &quum labes a vehementi ira lacti insinuata post longiorem etiam moram tam lactenti, quam ipsi nutrici, e. g. in mammis, varia minetur pericula, opus est, ad ipsa praecauenda, tempestiua lactis emulsione. XV. Nonnunquam etiam accidit, vt vel infans ad lac e mammis sugendum impotens, vel nutrix ob morbum aliasue causas ad lactandum minus capax sit: quo in casu alia nutrimenta appropriata debent propinari inter quae referenda sunt serum lactis dulce, iuscula hordeata, auenacea, emulsiones amygdalinae lactiformes, vel ex crepatura hordei, addito vitello ouorum, emulsioni similis mixtura &similia, §. XVI. Eadem prosunt, &in vsum duci possunt, si lac solum &praeseruatione a morbis insantilibas.