Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 30
Unproofread scanNot analysed yet
lum ad nutriendum non sufficit; licet eodem fine, pro rum vsus varia regionum &populorum constitutione etiam alia ex &aebusus. cogitata sint alimenta. Maxime autem hoc scopo apud nostrates celebrantur varia pulmentorum genera, dum farina cum lacte vel aqua cocta in pultis tenacis ac glutinosi consistentiam redigitur. An vero infantes, praesertim illustrium teneriores, ob ventriculi debilitatem, cibis hisce viscidioribus probe resoluendis suppares sint, hoc est, de quo valde dubito; vt potius inde saepissime viam ad viscerum &mesenterii obstructiones sterni credam; sicut etiam HILDANVS cent. VI. obs. 34. desperatam pylori obstructionem a tali pulticula obseruasse legitur. Multo minus debilis ventriculus tali pulticula debet valde repleri, vel intempestiue, priori alimento nondum subacto, noua eiusdem quantitas denuo obtrudi, quia hac ratione innocuam prolem multum laedi docuimus. §. XVII. PulmentoNeque probare ego vellem peruersam muliercularum nociua sum consuetudinem, dum infantibus pulmenta ore prius voluta &saliua commixta exhibere solent. Et licet haec masticatio. massa, saliua sanae matris impraegnata, in chylum infantili aetati amicum facilius conuerti posse videatur: ego tamen vix possum adduci, vt huic opinioni penitus subscribam, his motus rationibus: quia tali masticatione non modo tenuissima pulmenti portio sugendo absumitur, sed etiam saliuae dentiumque corruptorum vitia, quae ob summam materiae peregrinae subtilitatem vix possunt percipi, facile cum teneris communicantur. §. XVIII. Quando sub hac diaeta infantes ad talem peruene- Post abloct. tionem inrunt habitum; vt aliis alimentis capiendis &digerendis apti videantur, quod intra anni spatium, aut serius adhuc fantum conCAP. II. De regimine rocens natorum, Tum vero non minus, contingit, ablactari possunt. quam antea curiose sunt obseruandi, ne mala antea euiInprimis autem ciborum tata pleno nunc agmine irruant. multitudo, varietas &crassa consistentia fugienda est: siquidem cibi nimis salsi, viscidi, austeri, acidi &pingues copiosius ingesti, minusque rite concocti largiori cruditatum acido-viscidarum prouentui fauent.