Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 32
Unproofread scanNot analysed yet
cancri recipiunt, de quibus bis vel ter in hebdomade dosis cum cuphoria potest offerri. Sed, quum exoptatum sanitatis infantilis negotium maxime etiam in debita &sufficiente fecum aluinarum egestione versetur, &vt tonus ventriculi ac intestinorum conseruetur, interdum quoque leniora laxantia, si opus est, sunt interponenda, quibus lactis coagulati noxae haud parum quoque auertuntur. XXI. Hic vero omnia purgantia fortiora &acria, vt re- Cautelae sinam ialappae, scammonium, elleborum nigrum &simicirca purlia, infamia &infantibus absolute noxia declaro; siquigantia. dem non modo ad tormina &alui adstrictiones, sed &ad atrophiam &affectus conuulsiuos disponunt. Ab aloe quoque, ob nimium, quem excitat, feruorem &ebullidonem, item a sennae foliis abstineant infantes; quia, quo plus remediis aluus ad excretiones irritatur; eo maior egerendi postea difficultas, aluique tensio subsequitur. Imo quoque non tantum puerulis, sed etiam nutricibus talla exhibita plurimum nocent: siquidem lacti admixta tenellos saepe conuellunt. Hinc recte SYDENHAM epilepsio, inquit, puerorum primo mense saepe aggreditur a frequentibus nimis alui deiectionibus, &GALENVS sua iam aetate prudenter adseruit: quod corpora puerorum non deberent purgantibus exsiccari; quia alioquin incremento prohiberen(Hoffiu. Med. Syst. Supplem. CAP. II. De regimine recens natorum, berentur. Et profecto, quantum recens natorum ventriculus tener ac debilis a purgantibus laedatur, dici vix potest. Haec enim medicamenta propter suam, qua pollent, virtutem fibras irritantem ventriculum &intestina ad spasmodicas constrictiones excitant, eademque, cum debilitas succedere solet, lacessunt suoque tono ac robore priuant, vt dein, turbata digestione, facili negotio lac acescat &corrumpatur.