Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 33
Unproofread scanNot analysed yet
XXII. Ex mercurio, quocunque etiam modo parata remedia, praesertim in puluere, pauloque maiori &repetita dosi infantibus obiata, iure meritoque deleteria iudicamus, partim quod grauitate sua hinc inde plicis ventriculi &oesophagi firmius adhaerescunt, partim etiam, quod accessu bilis acrioris &corrosiui acidi vehementiorem, eamque plane corrodentem naturam induunt: vnde tonus intestinorum mirifice non tantum laeditur, sed ad morbos quoque, ex debilitate generis neruosi &spasmis oriundos via panditur; idque eo magis, si infantibus, qui corrosiuam colluuiem, ex fecum virore &torminibus iudicandam fouent, temere propinantur. §. XXIII. Idem valet de aliis metallicis remediis, vt auro fulminante, martialibus, venereis &antimonialibus, vt mercurio vitae, puluere Monckii &similibus, quibuscum profecto cautissime agendum est; quia admodum infida &insecura sunt remediâ, quae quatenus ab humoribus in prima regione residentibus soluuntur, operationes vel ianguidiori, vel vehementiori modo exserunt; imo fere prorsus enecant. §. XXIV. At vero, non sola potentiora hactenus recensita gra& praeseriatione a morbis infantilibus. grauium malorum causam subministrant, verum etiam ipsi syrupi &pulueres nimis crebro &copiosius oblati tenera infantum corpuscula saepe valde laedunt. Qua de re audiendus est CARDANVS, qui de malo recentium medicorum medendi vsu cap. 48.