Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 37
Unproofread scanNot analysed yet
Neque ex longinquo repetenda erit ratio, cur praeter naturam aluus sub dentitionis difficultate vel supprimatur vel fluida nimis existat. Etenim, sicut omnis vehementioris doloris, ita etiam eius, qui ex dentibus nascitur, ea solet esse natura ac indoles, vt vniuersum corpus spasmis exagitando, simul etiam primas vias male afficiat: vnde lac inibi facile acescit &corrumpitur, indeque pendens libera alui exoneratio aut retardatur, aut nimis acceleratur. Quoad prognostica dentitionem in puerulis periculosam saepe ac funestam esse, satis proh! dolor comperimus. Graues enim &atroces isti affectus, quos non raro aut superuenire, aut iungi eidem diximus, saepe tantam virium imbecillitatem adducunt, vt expediundae dentitionis pugnae infans euadat impar, &perinde reliqua symptomata majus incrementum sumant. Inprimis vero grauis dubiique euentus esse solet dentitio infantibus plethoricis &succi plenis, itemque iis, qui immodico somno velut marcent; vtpote quibus malum omen adfuturae conuulsionis praenuntiat HIPPOCRATES lib. de dentitione. Tum quoque idem grauissimus auctor dentientes cum tussicula tardidentitione disficili.