Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 36
Unproofread scanNot analysed yet
tumentes aut albicant, aut rubent; saliua intumescunt copiosius ad fauces destillat, ductilisque lympha ex ore saepe pendet, &aluus vel obstruitur, vel per diarrhoeam colliquescit. Imo demum his symptomatibus iunguntur alia, eaque longe grauiora, vt fere sunt acutae febres, motus couulsiui &epileptici, graues maxillarum torsiones, &similia: quae tamen aliter atque aliter afficiunt, prout gradu solet differre ipsa dentitionis difficultas, &subiectorum sensibilitas. §. III. Causa dentitionis difficilis aliquando in dentibus --causa ipsis, aliquando in gingiuis esse deprehenditur. In illis residet, quando dentes exitum molientes vel grandiores acutioresque sunt, vt canini &oculares; vel quando segnius excrescendo, gingiuas diutius rodunt, vellicant &terebrant; vel etiam, quando plures simul impetuosiori motu protruduntur. In gingiuis vero causa est quaerenda, si ipsarum crassities firmiorque textura pertinaciter obstat, quo minus dentes, in maxillarum loculis latentes libere possint exitum moliri. Quum vero a tali violenta dentium protrusione Ratio symvalde sensilis gingiuarum caro quae ex variis fibris, ner- promatum nis ac membranis contexta est, non potest non insigniter CAP. III. De pathematibus ex ter laedi, pungi &inflammari; haud mirum esse debet, cur non tantum pruritus, calor &dolor gingiuarum cum segniori dentitione coniungatur, verum etiam, ob irritationis vehementiam, factamque inde systematis neruosi commotionem, pauores, subsultus, inquietudines, vigiliae, vomitiones, asthmata, tusses, imo ipsi conuulsiui &epileptici motus concitentur; idque eo magis, si infantes natiua quadam, vel acquisita cefebri neruosique generis debilitate, &au spasmodicas constrictiones dispositione iam antea laborauerint, quae dein, dolore acuto cum febre vrgente, in actum deducitur, multumque augetur.