Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 39
Unproofread scanNot analysed yet
De pathematibus ex Quum vero insigni simul auxilio esse soleat nutricis sugentis temperantia, &conueniens praeceptorum diaeteticorum obseruatio; eo sane pariter respiciendum est, vt haec omnia calefacientia, vinum, aromata, &quae sunt eiusmodi alia, maxime fugiat, &sibi potius vsum alterantium &humectantium, ipsiusque aquae potum sedulo familiarem habeat. Neque vero hactenus dicta tantum ante molestam dentium eruptionem locum inueniunt, verum etiam sub ipsa possunt ac debent adhiberi. II. In ipsa curatiua methodo id maxime agendum est, vt dolor &inflammatio, quae febriculas, conuulsiones &diarrhoeas plerumque comites habet, placide sistatur, gingiuae laxentur &emolliantur, sicque dentium proruptio promoueatur. In quo quidem scopo obtinendo si interna primum spectamus, praecipitantia, &maxime quidem vsus gelatinae cornu cerui in potu dissolutae, cum essentia papau. rhoeados, item liquor noster anodynus mineralis, ad aliquot guttas interdum oblatus omnibus palmam reddunt dubiam. Neque praeclaro suo vsu caret mixtura crebrius exhibita, quae ex aquae lil. conuall. florum tiliae, primulae veris singulorum vncia vna, pulueris Marchion. &antimon. diaph. scrupulo vno, croci granis aliquot &syrupi de poeona, s. papau. rhoead. drachma vna, additis liquoris anodyni &spiritus salis ammoniaci paucis guttis, conflari potest. III. Sicut autem in grauibus infantum morbis nutrici saepe, quam infanti medicamenta dare praestat; ita quoque hoc similiter obseruandum est in vehementioribus retardatae dentitionis symptomatibus. Quo fine ego insignem saepe opem vidi ex medicamentis antispasmodicis nutridentitione difficili. nutrici oblatis, vt sunt pulueres, qui radicem poeoniae, cornu Cerui sine igne, vnicornu fossile, succinum, castoreum &similia continent.