Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 40
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Nihil fere magis impetum humorum ad superiora concitat &auget, quam diuturnior alui adstrictio, &quae inde pendet flatuum &spasmorum in neruoso intestinorum tractu progenies. Quam ob rem nihil prius esse debet medico, nihil posterius, quam vt tum infanti clysteribus emollientibus &oleosis, tum ipsi nutrici conuenienti medela alui libertatem restituat, ne forte reliqua morbi praesentis curatio a tali sontica causa retardetur, vel prorsus suspendatur. Sed externis quoque remediis ad ipsas gingiuas applicatis iuuare decet. Quo fine ad gingiuas emolliendas &relaxandas egregie confert lactis cremor, item butyrum insulsum tam iolum, quam cum melle mixtum. Neque minus prodest, in ipsa illa parte, vbi dens prorumpere conatur, atque tumorem, dolorem &ardorem gignit, ficum per medium dissectam admouere, medullam crurum vituli, vel mucilaginem sem. cydonior cum vitelli ouorum tantillo, aqua rofacea &syrupo violarum dissolutam, vel etiam cerebrum leporinum, quod specifice in tali casu laudari solet, adhibere: sicut pariter insigui iuuandi energia pollet linimentum, ex spermate ceti, syrupo papau. albi, oleo amygd. dulc. croco &nitro paratum, carnique gingiuarum dolenti inunctum. Quo demum pertinet mica panis albi cum lacte cocta, additoque oleo rosarum &croco remixta, quam nonnulli, si anodina propter dolorem &inflammationem poscuntur, commendare solent. (Hossin. Med. Syst. Supplem.) 34 CAP. III. De pathematibus ex dentitione difficili. Quodsi vero dentes erumpere plane renuant sectione ipsis parandus est exitus, &scalpello membrana cui extremitates dentium incumbunt, incidenda est; quod ego experimentum saepe ex voto successisse memini.