Latin
4
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 4
Unproofread scanNot analysed yet
Abscisso dein funiculo vmbilicali mirandum est, quomodo haec operatio in tenello corpusculo tam feliciter cedat, vt, si idem quis in adultis experiri velit, omnino metus sit, ne hi grauiter inde luant multumque damni recipiant: ne dicam, qua ratione vmbilicalia vasa sensim paullatimque tam belle coalescere possint, vt tandem verum ligamentum tendinoso nerueum constituant, quod vix pristini status memoriam relinquit. Tum quoque ex benignissima Dei prouidentia hoc inprimis beneficium recens natis concessum esse videmus, quod ipsa vitalis aurae inspiratio sordium aluinarum in vtero collectarum excretionem, qua nihil vtilius est, Etenim, quum per reciprocam aptissime promoueat. pulmonum actionem, septique transuersi &musculorum abdominis motum ipsa infimi ventris viscera paullummodo conquassantur, non potest fieri, quin etiam excrementa inibi contenta, accedente simul bilis expressae stimulo, ad exitum disponantur. Sed longe adhuc majus diuinae prouidentiae specimen se manifestat per sufficientem lactis in mammis puerperarum accumulationem, dum quippe ita sapientissime prouisum est, vt sublata post editum foetum renitentia, elasticum vteri viscus sponte angustatum redundantes 3izeGoogle humohumores ad mammas diuertat, vbi lacteus ille chylosus liquor separatur, qui primo quidem abstergente sua facultate meconii eliminationem adiuuat, postea vero alimentum teneritudini infantum apprime Neque dein facile quisquam congruum constituit.