Latin
5
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 5
Unproofread scanNot analysed yet
infantes ideo imperfectionis accusabit, quod caput in superiori parte patulum, quod fontanellam dicunt, in lucem adferant: siquidem haec laxior cranii ossium cohaesio partim eo seruit, vt inter angustum vaginae vteri transitum aliqua ipsorum compressio fieri, &sine magna matris molestia partus facilitari possit, partim, vt cerebri moles, nutritione aucta, sese extendere commode valeat. Imo etiam in clamoribus, crebrisque vagitibus, quos saepe infantes sani, nullisque doloribus stimulati edunt, magnum sanitatis latet praesidium. Quum enim tenelli, ob vacillantia membra, se ipsi loco mouere nequeunt, optime profecto hac naturali corporis concussione deficientis motus noxae auertuntur, atque fluidorum per vniuersum corpus circuitus egregie promovetur. Si vero aetate iam paululum processerunt pueruli, quot quaeso! fracturas, luxationes aliaque subinde mala inter saltationes variosque lusus incurrerent, vt aliquando claudi, languidi, membrisque mutili rebus publicis praeessent; nisi ad haec omnia praecauenda ossa tenellis flexibilia O. M. Deus concessisset? Denique, notatu perquam dignum est, quod homo insans ceteris animantibus fere omnibus imperfectior videatur, dum ipse longe diutius parentum ministerio, quam quidem animalia eget, quae breui tempore sibi ipsa de alimentis prospicere, &nociua insidiantium tela propulsare valent. Verum enim vero, re altius aestimata, summum profecto beneficium ex hac apparente imperfectione elucet.