Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 43
Unproofread scanNot analysed yet
III. Causam harum adfectionum mediatam vtplurimum graues animi commotiones, per iram, terrorem, metum &tristitiam in lactantibus suppeditant, quae proxime &immediate in partes corporis neruosas, maximeque in ventriculum &intestina operando, naturalem &aequabilem ipsorum tonum, majori vel relaxatione vel auctiori constrictione peruertunt. Et quandocunque matres, durante grauiditate, sonticas istas animi perturbationes crebrius grauiusque expertae sunt; infantes mox a partu &grauius &diutius diris hisce ventris doloribus afficiuntur. Sunt etiam ventris torminum &inflationum haud infrequentes causae graues aliarum partium dolores &spasmi. Ita enim ordinario fere dentitionem infantum difficilem &dolorificam molestae abdominis flatulentiae &tormina, cum excretione alui praeternaturali penitusque immutata comitantur. Neque raro accusari debet frigus, improuide ventri pedibusque admissum, quo non modo liberior transspirationis successus impeditur, verum etiam ipsa fibrillarum neruearum textura laeditur, &ad stases concipiendas disponitur. CAP. I. De torminibus infantûm. Saepissime etiam fit, vt crebrior laxantium, mul- 3) abusus toque magis incautus purgantium vsus commodam huic laxantium malo occasionem suppeditet.