Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 42
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. IORMIIIDEMTAN TVM. X cunctis, quae teneros cruciant infantes, adflictionibus vehementes abdominis dolores &inflationes frequentissime occurrunt, quae his maxime signis se manifestant. Primo aegri valde inquieti huc illuc se jactitant &torquent, pedibusque calcitrant; mammas auersantur, &continuum fere ploratum edunt: venter flatibus turgidus conspicitur cum spirandi angustia, ructus interdum ex ore impetuosius prorumpunt, aluus plerumque est adstricta; &si deponitur, excrementa vtplurimum viscida, tenacia, plus minus colore viridi &aeruginoso tincta, mox instar aquae leniter flauescentis fluida reddit; mox vero instar albuminis oui indurati grumosa dimittit, quod vernacula wie Eyergehacktes exprimunt; saepe etiam tam acria &corrosiua eiiciuntur, vt inde podex cum perpetuo tenesmo excorietur. II. Causam immanium harum passionum proximam &continentem potissimum spasticae intestinalium membranarum, quae neruosae, valdeque sensibilis naturae sunt,1 stricturae constituunt, quibus praesentibus &diu perseuerantibus naturale intestinorum robur, tonus &motus peristalticus ita labefactatur &peruertitur, vt inde non moCAP. IV. De torminibus infantum. do expulsio tam flatuum, quam excrementorum retardetur; sed ingestorum quoque digestio, correctio &conueniens secretio impediatur. Quamuis vero hae intensiores membranarum neruosarum constrictiones &crispaturae per se valde dolorificae sint; nihilominus tamen, quia flatus, ceu indiuiduos spasmorum effectus, simul retinent, magnamque intestinorum distensionem inducunt; fit omnino, vt inde omnium in toto corpore functionum oeconomia mirum in modum perturbetur.