Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 45
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem in infantibus, praesertim ablactatis, permultum ad dolores intestinorum spasticos contribuunt fructus horaei, mellita, nimis saccharata &alia, quibus pueruli libenter se obruunt. Facta enim inde in primis viis fermentatione, facile succi acerrimi generantur, &accedente forsan iracundia, corporisque refrigeratione, magna sordium inutilium copia accumulatur; vnde praecordiorum angustiae, vomitiones, vehementes intestinorum lancinationes, imo ipsae febres biliosae suam mutuantur originem. VIII. Quoad prognosin haec maxime annotanda censemus. Quo diutius atrocia intestinorum tormina saeuiunt, &quo crebrius sensibilia tenellorum corpora infestant, eo solent esse grauiora &periculosiora. Quam facile enim febres, paralyses, asthmata, epilepticae conuulsiones &alia funesta iunguntur mala, quae, nisi cito conuenientibus compescantur remediis, facile ad lethum miseros ducunt. Qui a verminosa colluuie proueniunt intestinorum dolores, raro feliciter cessant, nisi vermibus ipsis exturbatis. Neque in euentu praesagiendo parum interest, vt subiectorum laborantium rationem habeamus; quae si a parentibus imbecillioribus, &matribus imprimis ad spasmos hystericos dispositis prognata fuerunt, metus est, ne malum &vehementius torqueat, &multo crebrius recurrat.